- DIGESTA
- DIGESTApro scriptis, saepe apud Tertullian. Vide Salmas. Not ad Pall. In specie sic vocatur opus Pandectarum iuris Civilis, quia omnes disputationes ac decisiones in se habent legitimas, et quod undique fuit collectum, hoc in sinus suos recepêrunt, Iustinian. Ep. ad Sen. quae hodie secunda est in tit. de vet. iure enucl. Vulgo Opus hoc duplici ff. signatur, qua de re varias eruditorum sententias, vide apud Prateium IC. laudatum Ioh. Calvino in Lexic. Furic. qui maiusculo D. rectius notari asserit. Et in Corpore Iuris Can. respondet Decretum Gratiani. Vide infra in voce Prandectae. Ab eodem verbo, Digestus opum, apud Stat. l. 3. Sylv. 3. v. 87.------ ------ Fam creditur uniSanctarum digestus opum, partaeque per omnesDivitiae populos ------est Redituum Imperatoriorum administratio, quae penes Praefectum primo Aerarii, post Comitem Sacrarum Largitionum fuit. Vide Sitzmann. ad Itiner. Rutilii Numatiani l. 1. v. 581. Emeric. Cruceium, et Barth. ad Stat. d. l. nec non hîc passim. Sed et digesti capilli occurrunt apud Ovid. Amor. l. 1. Eleg. 14. v. 19.Saepe etiam nondum digestis mane capillis,Purpureo iacuit semisopita toro.h. e. collecti et ordine positi, item positi in mille modos, seu compositi, ut idem loquitur ibid. l. 2. Eleg. 8. InitioPonendis in mille modis perfecta capillis,Comere sed solas digna Cypassi Deas.et Iuven. l. 11. Sat. 6. v. 489.Disponit crinem laceratis ipsa capillis.de quo Ornatricum officio hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.